ANIMA CHRISTI

Marco Frisina

 

Anima Christi, sanctifica me

Corpus Christi, salva me

Sanguis Christi, inebria ma

Aqua lateris Christi, lava me

 

Passio Christi, conforta me.

O bone Iesu, exaudi me.

Intra vulnera tua absconde me.

Ne permittas a te me separari.

Ab hoste maligno defende me.

In hora mortis meæ voca me.

 

Et iube me venire ad te,

ut cum sanctis tuis laudem te

per infinita sæcula sæculorum. Amen.